Histoire de Montdidier

Volume III - Pièce justificative 94

par Victor de Beauvillé

Pièce justificative 94

Donation faite par les seigneurs de la Tournelle au prieuré de Montdidier.

1178.

Notum sit tam præsentibus quam futuris, quod Robertus de Turricula dedit in eleemosinam ecclesiæ B. Mariæ de Mondidier, quidquid juris habebat in terragio apud Pelenville. Petrus pater ejus huic eleemosinæ addidit pro anima filii sui Roberti quinque modios frumenti annuatim ad novum molendinum recipiendos : pro anima vero sua cum ad finem vitæ suæ devenisset, quinque alios modios frumenti in eodem molendino prædictæ ecclesiæ concessit. Ita quod ecclesia incipiet recipere calendis septembris redditum quem habet Turricula in præfato molendino, donec denominatum frumentum habuerit ; Havidis quoque uxor sua, et Rogo eorum filius, et Robertus filius Rogonis, hæc dona absolute concesserunt, et ut ratum haberentur, librum super altare Dei genitricis offerentes, de prædicta eleemosina ecclesiam vestiverunt. Rogo autem filius Petri de Turricula, succedens patri in hæreditatem, prædictum terragium de Pelenvilla et particulam terræ quam ecclesia ibi possidebat, de manu prioris, communi assensu capituli, mutua commutatione recepit ; dans pro eodem terragio, et pro terris duos modios frumenti ad novum molendinum annuatim cum aliis decem ad præfixum terminum recipiendos, tali scilicet conditione, quod si acciderit molendinum siccitate vel alia importunitate cessare, quicumque dominus Turriculæ pro tunc erit, duos modios qui pro terragio et pro terris debentur de proprio suo ecclesiæ restituet. Vestituræ siquidem eleemosinæ testes interfuerunt viri probatissimi : Hanno rufus, qui tunc in eadem ecclesia prioratum tenebat. Radulfus. Petrus. Henricus et alii monachi. Simon. Gervasius. Martinus. Galterus Rage et filii ejus. Adam Rage, Bernardus de Morolio. Supradictæ vero eleemosinæ et mutuæ commutationis testes sunt : Berengarius, prior. Radulfus, Petrus et alii monachi. Drogo. Martinus. Bernardus de Morolio. Simon de Cella. Robertus frater ejus, Adam Rage. Galterus Rage. Petrus de Bolonia. Radulfus præpositus. Simon de Castello. Gaufredus de Turricula et multi alii, et ut hoc firmiter teneatur, ego Theobaldus, Ambianensis episcopus, rogatu prædictorum videlicet Petri de Turricula et Havidis uxoris ejus et Rogonis, hoc sigilli mei impressione confirmo. Data est caria ista per manum Roberti cancellarii. Actum est hoc anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo septuagesimo octave.

*