Histoire de Montdidier

Livre I - Pièce justificative 7

par Victor de Beauvillé

Pièce justificative 7

Accord entre la commune de Puceuses, près Ravenel, et l'église de Beauvais.

1183.

 

Ego Philippus Dei gratia Flandrensium et Viromandensium comes universis tam præsentibus quam futuris notum volo fieri, quod cum multiplicis quærelæ controversia agitaretur inter ecclesiam beati Petri de Belvaco et Petrum majorem de Puceuses, près Ravenel, super quibusdam consuetudinibus, quas ibidem prædictus major in granea ecclesia sibi vindicare intendebat, ecclesia renitente. Tandem Deo volente, inter eos omnium quærelarum expiravit controversia ; intercedente in hunc modum compositionis forma. Siquidem præfatus major in prædicta granea ecclesiæ sibi jure perpetuo volebat vendicare, ut ipse tempore messis, a prima gerba usque ad ultimam, precationem sibi suæ cum uno serviente haberet in eadem granea, et ut ecclesia suam annonam apud ipsum in domo sua reponeret conservandam, tractum quoque decimæ ad redecimam, necnon et universum graneæ forragium et rehautunnum, sibi eadem vindicabat consuetudine. Post modum vero, causa procedente idem major errorem suam recognoscens, hæc omnia prædicta et quidquid jure aut consuetudine sibi aut posteris suis volebat aut poterat vendicare, præfatæ in perpetuum resignavit ecclesiæ. Ecclesia vero pro bono pacis, modium unum frumenti ad mensuram de Montagni jure perpetuo annuatim possidendum ei concessit. Hoc autem totum actum est et compositum in presentia duorum præpositorum et officialium meorum Radulfi de Montedisderii et Petri de Montagni cognomento Heri in quorum præsentia prædictus major fide firmavit se idipsum in perpetuum tenere illibatum, et adversus omnes, quicumque super hoc juri aut legi stare voluerint garantiam ferre, hoc idem quoque omnes ejus sorores, et sororii approbantes concesserunt. Præterea idem sororii, videlicet Odo de Puceuses, Milo de Mondisderii, Laurentius de Houpenencourt et Arnulfus de Cardonoy eamdem compositionem tenendam fide firmaverunt seque tidejussores et obsides super hoc constituerunt : quod in præsentia nostra recognitum et contestatum, ut omnibus in posterum robore perpetuo maneat immutatum, prætaxatae compositionis formam, tum præsentis scripti annotatione, tum sigilli mei impressione nec non et testum subscriptione dignum duxi communire. Signum Radulfi præpositi de Montedisderii. S. Petri de Montaigni cognomento Heri. S. Lanscelini ejusdem ecclesiæ decani. S. Hugonis prioris de Bules. S. Vualteri de Cepoix. S. Ursionis militis de Montaigni. S. Osmundi de Sains. S. Radulfi de Ansolviller. S. Herkengert de Houdolviller. S. Petri Muschæ. Actum anno incarnati Verbi M. C. LXXXIII.

*