Histoire de Montdidier
Livre I - Pièce justificative 6
par Victor de Beauvillé
Pièce justificative 6
Philippe, comte de Flandre et de Vermandois, tient sa cour à Montdidier.
1176.
Ego Philippus comes Flandrie et Viromandie universis tam presentibus quam futuris notum facio quod Albertus et Robertus et uxores eorum qui clamabant hereditagium de Giromont totum werpiverunt illud et benigne concesserunt in pace possidendum sanctimonialibus de Quisia. Hec patio fide tenus firmata est et jurata in curia nostra apud Mondisderium coram Galtero Attrabati et Radulfo meo preposito, nos quoque eam sigilli nostri munimine roboramus. Huic etiam concessioni testes affuerunt : Berengerius prior sancte Marie Mondisderii. Symon, Gervasius canonici. Drogo capellanus sancti Sepulcri. Magister Hugo. Guido sacerdos Petri Fontis. Symon sacerdos de Lorel. Wermandus de Cersolio. Petrus de Nemore. Radulfus, Hugo prepositi. Bernardus. Symon famuli comitis, et multi alii burgenses Mondisderii. Preterea ego Philippus comes Flandrensium et Viromandorum dedi in elemosinam eisdem sanctimonialibus de Quisia terragium de tribus arpennis terre que habebam juxta Gerolmont in Breteinval ad grangiam suam reedificandam. Hujus rei testes sunt Magister Geraldus cancellarius. Galterius. Janvalo. Hugo de Bapalmis, Actum est hoc anno incarnati Verbi M. C. LXXVI.
*