Histoire de Montdidier
Volume III - Pièce justificative 111
par Victor de Beauvillé
Pièce justificative 111
Bulle d'Innocent III en faveur de l'hôpital.
1210
Innocentius, episcopus servus servorum Dei, priori ac fratribus hospitalis de Mondisderio communem vitam ducentibus, salutem et apostolicam benedictionem. Cum domus vestra sit receptioni pauperum deputata et indigentibus sicut dicitis, impendatis grata solatia caritatis. Ex ministerio susceptæ servitutis inducimur profœtibus ipsius domus intendere, et necessitati vestræ et eorum qui frequenter apud vos infirmitate tenentur, pastorali sollicitudine providere. Ea propter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus annuentes ad exemplar felicis recordationis Urbani papæ prædecessoris nostri, vobis per hujus scripti paginam indulgemus, ut apud eamdam domum ad opus vestrum tantum et familiæ vestræ et pauperum hospitum vestrorum, de auctoritate nostra facultatem habeatis, oratorium construendi, in quo per institutionem diocesani a proprio capellano vestro officia possitis audire divina ; ita tamen, quod per oratorium ipsum parrochialis ecclesiæ suæ jura non sustineant detrimentum. Indulgemus etiam vobis ut de novalibus vestris quæ propriis manibus vel sumptibus alitis, sive de nutrimentis animalium, seu de fructibus hortorum vestrorum nullus a vobis decimas exigere vel extorquere præsumat. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere, vel ei ausu temerario contra ire. Si quis autem hoc attemptare præsumpseret, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Lateranis, III calendæ februarii, pontificatus nostri anno duodecimo.
*