Histoire de Montdidier

Livre I - Pièce justificative 19

par Victor de Beauvillé

Pièce justificative 19

Adhésion des bénédictins de Notre-Dame à la conduite tenue par Philippe le Bel, dans son différend avec le Saint-Siége.

1303.

Prioratus de Montedesiderii ordinis Cluniacensis.

 

Universis presentes litteras inspecturis Frater P. humilis superior prioratus beate Marie de Montedesiderii ordinis cluniacensis Ambianensis dyocesis totusque eiusdem loci conventus salutem in domino. Ad noticiam singulorum volumus pervenire quod cum sicut in quibusdam publicis instrumentis nobis exhibitis contineri vidimus nuper multis archiepiscopis episcopis abbatibus prioribus conventibus et aliis magne auctoritatis personis tam ecclesiasticis quam secularibus in presencia excellentissimi principis domini Philippi Dei gracia Francie regis illustris existentibus Parisius per quosdam comites et alios nobiles regni Francie contra dominum B. papam octavum proposita et significata fuerint diversa enormia et horribilia ac detestablia crimina quorum quedam heresim sapiunt manifeste quibus enim irretitum esse dicebant et super eis publice ac notorie diffamatum prestitis ibidem ab eisdem obicientibus ad sancta Dei Evangelia tacta corporaliter juramentis quod hujus modi proposita et significata credebant esse vera et ea posse probari in generali concilio vel alias ubi et coram quibus de jure fuerit faciendum et per obittores eosdem a domino rege tanquam fidei pugile et ecclesie defensore ac archiepiscopis episcopis abbatibus et personis aliis ecclesiasticis supra dictis tanquam ecclesie fidei que columpnis petitum fuerat ac instanter et pluries requisitum ut pro declaratione veritatis hujus modi ut omnis error abscedat ac periculis et scandalis que universali ecclesie imminent occurratur convocacioni et congregacioni dicti consilii generalis ad laudem Dei nominis et exaltationem et augmentum fidei catholice ac salubre regimen et bonum statum universalis ecclesie et tocius populi christiani opem darent et operam efficaces quodque idem dominus rex archiepiscopi episcopi abbates priores et alie persone ecclesiasice supradicte auditis et intellectis plenius propositis et significatis et requisitionibus considerantes quod in tantum negocium agitur fidei quod est Dei et quod ad defensionem conservacionem et exaltationem ipsus fidei ipse dominus rex collatam sibi recepit a domino protestatem idem quod prelati sunt in partem sollicitudinis evocati super premissis per dies multos discussione et deliberatione prehabita diligenti ex promissis et aliis legitimis causis moti convocacionem et congregacionem dicti consilii generalis necessariam et utilem reputantes hujus convocacioni et congregationi consensiant ac respondeant quod convocacioni et congregacioni predictis opem et operam darent efficaces ut deberent et ne dictus dominus B. motus seu provocatus ex hiis prout timebant ex verisimilibus conjecturis et comminacionibus multis contra eos ecclesias et subditos suos quoquomodo procedat aut procedi faciat sua vel alia auctoritate quacumque excommunicando suspendendo interdicendo deponendo privando aut alias quovismodo in impedimentum et et perturbacionem dicti concilii congregandi et quum concedere conjudicare et alia facere que ad officium prelati pertinent in eodem consilio possent soloque eorum et sibi adherencium status manere debent pro se ecclesiis parrochianis et subditis suis et pro sibi adherentibus seu adherere volentibus in hac parte ad predictum consilium congregandum et ad futurum verum et legitimum summum pontificem et ad illum et ad illos ad quem vel quos de jure fuerunt appellandi provocarunt et appellarunt in scriptis et apostolicos testimoniales cum instantia pecierunt supponentes se ecclesias parrochianos et subditos suos ac sibi adherentes ipsorum status jura et bona protectioni divine predicti consilii ac futuri veri et legitimi summi pontificis ac protestantes de innovendo appellacionem hujus modi ubi quando et coram quibus eis visum fuerit expedire quare pro parte prefate domini regis petebatur a nobis convocacioni et congregacioni predicti consilii generalis assentire ac quantum in nobis est opem dare et operam curaremus nos autem premissis consideracionibus et causis inducti convocacionem et congregacionem ipsius consilii reputantes utilem necessariam et salubrem ac expedientem fidei negocio et ecclesie sancte Dei eiusdem convocacioni et congregacioni consilii unanimiter assentimus ac opem et operam libenter dabimus juxta posse et predictis provocacionibus et appellationibus adheremus et ne dictus dominus B. motus seu provocatus ex hiis prout timemus ex verisimilibus conjecturis et communiacionibus multis contra nos vel aliquem nostrum moventem quoquomodo procedat vel faciat sua vel alia auctoritate quacumque excommunicando suspendendo aut alias quoquomodo in impedimentum et turbationem consilii congregandi et quum alias status nostri salvi mereant pro nobis et nobis adherentibus seu adhere volentibus ad predictum consilium congregandum et ad futurum verum et legitimum summum pontificem et ad illum vel ad illos ad quem vel ad quos de jure fuerit appellandum in in hiis scriptis provocamus et appellamus et apostolicos testimoniales petimus cum instantia supponentes nos ac nobis adherentes et adhere volentes statum nostrum et universitatem nostram protectioni divine et predicti consilii generalie ac futuri veri et legitimi summi pontificis ac protestantes de innovando appellacionem seu provocacionem hujus modi ubiquando et coram quibus de nobis visum fuerit expedire. In cujus rei testimonium sigillum nostrum quo utimur presentibus duximus apponendum. Datum anno Domini millesimo CCC° tercio die Mercurii post festum sanctorum Jacobi et Christophori.

*